라틴어 문장 검색

Factionum altera postquam extincta fuerit, illa quae manet in factiones novas disrumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:9)
Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus timeri solet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 1:1)
Veluti factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore contra factionem Pompeii et Caesaris sustinuit, verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Caesaris et Pompeii in partes propediem scissa est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:10)
eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:2)
Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:5)
Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION