라틴어 문장 검색

Habetis, inquit, uos proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:11)
Dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis docenda pergat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:13)
" Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:14)
At nunc uade et dic illi, quia, uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire, quia aratra eorum non recte incedunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:2)
Anno DLXV, Columba presbyter de Scottia uenit Brittaniam, ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:9)
Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris vastum prospectet turribus aequor Prima ratem ventis credere docta Tyros, Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 78)
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, usque adhaerebatis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 372)
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)
quom mi illa dicet mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 151)
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 25)
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장23)
is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장24)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus κατατηξίτεχνοσ fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장26)
instar illi minimo minus quam columbarum, sed color non columbarum;
(아풀레이우스, 플로리다 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION