라틴어 문장 검색

Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
Tankradus autem post captivitatem Boemundi princeps Antiochiae factus, eumdem comitem, virum nobilissimum, sic ab impiis Turcis attritum et rebus destitutum ingemiscens, optimis et honoroficis renovavit vestibus, et magnificis eum in equis et mulis [0621C] ditavit muneribus, per aliquot dies secum retinens, dum membra, siti, jejunio, vigiliis, lassitudine viarum, squalida et exhausta, bonis terrae in vino, oleo et carnium dulcedine abundanter refoveret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 66:1)
Modico dehinc intervallo, dierum scilicet octo, post hanc recentem stragem, Willhelmus comes et princeps Pictaviensium, de sanguine Henrici III imperatoris Romani pacifice transito regno Hungarorum, cum duce Bawariorum Welfone, et cum [0621D] comitissa nobili, nomine Ida, de marchia Oisterrich, in ingenti manu equitum et peditum et feminei sexus supra centum et sexaginta millia, in apparatu copioso terram Bulgarorum est ingressus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:1)
Post contritionem Longobardorum et Willhelmi principis de Navers, Willhelmi quoque comitis Pictaviensis, Welfonis ducis Bawariorum, quicunque dispersi fuerant, aut Constantinopoli seu alibi hiemaverant, e cunctis locis singillatim quique principes Christiani, relictis suis reliquiis, Antiochiam mense Martio inchoante convenerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 82:1)
Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captivum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:1)
Fuit enim fama in populo catholico, quod ipsius imperatoris occultis et perfidis consiliis, a comite Reymundo et militibus Turcopolis, deductus sit exercitus Longobardorum per deserta et invia et solitudines Flaganiae, ut illic a Turcis facile prae fame et [0625C] siti exhaustus superatus occideretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 92:1)
Rudolfus de Alos, Gerbodo de Wintino, Gerhardus de Avennis, Gosfridus brevis in statura, Stabulo [0627D] camerarius ducis Godefridi, comes Host de castello Rura, Hugo de Hamach de terra Pictaviensi, Hugo Botuns, Gerhardus Barson et caeteri omnes mediis in hostibus interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:4)
Rex autem vitae diffisus, propter urbis infirmitatem, per quamdam muri fracturam cum solo Hugone de Brulis in Gezela residens, cum armigero suo versus montana Jerusalem diffugium fecit, et tota die ac nocte errans, frustra iter peregit, donec maxima pars Sarracenorum erranti, et Jerusalem tendenti, occurrit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:2)
Unde Tankradus et Baldewinus de Burg, Willhelmus quoque comes Pictavii, pariterque Willhelmus Carpentarius, [0632B] consilio inito qualiter patriarcha restituatur, regi legationem direxerunt, videlicet ut patriarcham in suam sedem relocaret, alioqui nequaquam eos in ultionem suorum Ascalonem posse descendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:4)
Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:5)
Ubi comes Reymundus illis a Tortosa civitate occurrit, auxilium et vires illorum ad expugnandam ipsam Gibelot quaerens ut, Sarracenis civibus exterminatis, urbs Christianorum haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:2)
Comes vero in arido eam obsidens, creberrimis assultibus et machinarum ingeniis debellavit, quo usque capta et victa cum civibus suis in manu ipsius Reymundi tradita et subjugata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:4)
Econtra Arabes fortiter repugnantes, ac praedam abducentes, pedites Christianos saepius in fugam remittebant, quin etiam equitem adhuc languidum proximo cursu eos urgentem peremerunt, ipsius capite amputato, et secum deportato in sacculis armigerorum suorum, in quibus equorum pabula ferre consueverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:4)
Igitur dum aliquantulum itineris rex et sui peregissent, in armis et lorica armigeri et servi Arabum, praemissi cum praeda et capite Christiani militis, rege nescio ac regis nescii, obviam facti sunt, sexaginta vero milites eadem via loricati et armati a longe subsequebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:8)
Rex autem suique armigeros apprehendentes ac consulentes unde illis iter sit, sarcinasque eorum aperientes, [0641B] in sacco unius illorum caput Christiani militis invenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION