라틴어 문장 검색

est in eodem obsequio et Mattiacorum gens;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 3:1)
plurimis ac valentissimis nationibus cincti non per obsequium sed proeliis et periclitando tuti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 1:2)
omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii et erga reges obsequium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 6:3)
arcebat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac bene compositum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 3:1)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
Trebellius segnior et nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:1)
sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:3)
sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 5:1)
luxuria industria, comitate adrogantia, malis bonisque artibus mixtus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장5)
fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii per obsequium imminuent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장10)
multi voluntate, effusius qui noluerant, medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine publica cura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장4)
et Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, largiretur aliena;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장5)
Divoduri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati ab excidio civitatis temperavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장2)
idem Africae obsequium, initio Carthagine orto neque expectata Vipstani Aproniani proconsulis auctoritate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장11)
et obsequia meliorum nox abstulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION