라틴어 문장 검색

Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장16)
I quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장21)
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장22)
Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios novis morbis conficit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장25)
Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장59)
saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장60)
Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장66)
Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in iis, quae superant, est quod morbus demat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장5)
in iis, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장6)
Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장14)
4. Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장1)
ubi residere volt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장2)
Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장11)
caput et pedes manusque calidas habere ventre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장12)
Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION