라틴어 문장 검색

Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Larcio Licino quadringentis milibus nummum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 17:3)
Corrupto enim scribae servo interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur adversus amicum crimine suo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:3)
an commentarios scripturo dedisset:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 5:3)
TRAIANUS PLINIO Quaestio ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi, deinde sublati a quibusdam et in servitute educati sunt, saepe tractata est, nec quicquam invenitur in commentariis eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes provincias sit constitutum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 661)
Quaeritur ergo an, qui minor triginta annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:1)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assuevi, referri in commentarios meos iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 952)
TRAIANUS PLINIO Cum honestissime iis, qui apud fidem tuam a Valerio Paulino depositi sunt, consultum velis mature per me, iis interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri in commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro quibus petieris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1051)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Lex Pompeia, domine, qua Bithyni et Pontici utuntur, eos, qui in bulen a censoribus leguntur, dare pecuniam non iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1121)
Anicius deinde Maximus proconsul eos etiam, qui a censoribus legerentur, dumtaxat in paucissimis civitatibus aliud aliis iussit inferre.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 112 2:1)
Eadem lege sancitur, quibus de causis e senatu a censoribus eiciantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 1:1)
Inde me quidam ex censoribus consulendum putaverunt, an eicere deberent eum qui esset alterius civitatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 2:1)
TRAIANUS PLINIO Merito haesisti, Secunde carissime, quid a te rescribi oporteret censoribus consulentibus, an in senatu aliarum civitatium, eiusdem tamen provinciae cives.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1151)
nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, consule, quae rigidus munera Censor habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 94:3)
saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1210)

SEARCH

MENU NAVIGATION