라틴어 문장 검색

ideo voluptas eius multifariam comminuitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:7)
cuius offensa repercussa videndi acies scinditur et in se recurrit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:3)
Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
lumen quod de nobis emittimus, et ut aer qui interiacet lucidus sit, et corpus quo offenso desinat intentio, quae si diutius pergat, rectam intentionem lassata non optinet sed scissa in dexteram laevamque diffunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 14:2)
Deinde ἀρτηρία si quo casu scissa fuerit, potus non devoratur, sed quasi fisso meatu suo reiectatur foras incolumi stomacho:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 17:1)
et ostendens confectas flamma Latinas Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit, Thebanos imitata rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:17)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes, Qua mare tellurem subitis aut obruit undis, Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:33)
Scinditur avulsus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:4)
Ac ne quid Sicoris repetitis audeat undis, Spargitur in sulcos, et scisso gurgite rivis Dat poenas maioris aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:11)
nec pervia velis Aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem Orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:31)
Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus Terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:74)
Ac retegit sacros, scisso velamine, vultus Semianimis Magni, spirantiaque occupat ora, Collaque in obliquo ponit languentia transtro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:22)
Ille quidem pensabat iter, propiusque secabat Aethera, si medias Europae scinderet urbes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:35)
Latium sic scindere corpus Dis placitum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION