라틴어 문장 검색

sicut squalentibus arvis Aestiferae Libyes viso leo comminus hoste Subsedit dubius, totam dum colligit iram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:31)
et venientes comminus umbrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:28)
Ut tamen hostiles densa testudine muros Tecta subit virtus, armisque innexa priores Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo, Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu, Iam post terga cadunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:41)
Cum dira voluntas Ense subit presso, et galeae texere pudorem, Quis conferre duces meminit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:78)
Sic undique septa iuventus Cominus obliquis et rectis eminus hastis Obruitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:34)
Fortis crebris sonat ictibus umbo, Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt Tempora:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:50)
820 Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui, Imposuere iugis, admotaque cominus arma, Parque suum videri dei, capere omnia Caesar Moenia Graiorum spernit, Martemque secundum Iam nisi de genero fatis debere recusat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권30)
Fortissimus ille est, Qui, promptus metuenda pati, si cominus instent, Et differre potest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:13)
Excussit cristas galeis capulosque solutis Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit, Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:49)
Inque vicem vultus tenebris mirantur opertos, Et pallere diem, galeisque incumbere noctem, Defunctosque patres et cunctas sanguinis umbras Ante oculos volitare suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:56)
Videre parentes Frontibus adversis, fraternaque cominus arma, Nec libuit mutare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:3)
Illita tela dolis, nec Martem cominus umquam Ausa pati virtus, sed longe tendere nervos, Et, quo ferre velint, permittere vulnera ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:31)
Ut vidit cominus enses, Involvit vultus, atque, indignatus apertum Fortunae praestare caput, tunc lumina pressit, Continuitque animam, ne quas effundere voces Posset, et aeternam fletu corrumpere tamam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:48)
Galeas et scuta virorum Pilaque contorsit violento spiritus actu, Intentusque tulit magni per inania coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:37)
quam vix e pulvere miles Corripiens, patulum galeae confudit in orbem, Porrexitque duci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION