라틴어 문장 검색

comminus a. i. statim, sine intermissione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1043)
vulgo enim dicunt 'vado ad eum, sed comminus':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1045)
fundis nemo figit, sed intra insidias cogit, ubi conclusam feram iaculis petit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3093)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:4)
nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:3)
nunc comminus agamus experiamurque, si possimus cornua commovere disputationis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 36:2)
nunc comminus agamus experiamurque, si possimus cornua commovere disputationis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 36:2)
qui me epistula petivit, ad te, ut video, comminus accessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 2 3:6)
solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis, in umbra igitur inquit pugnabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:8)
video enim utrumque comminus ictu cecidisse contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:3)
Nunc quoque per pueros iaculis incessitur index Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1311)
hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:569)
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique armaque et in gyros ire coactus equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 77:4)
iaculo fixa puella tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 153:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION