라틴어 문장 검색

iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos disiecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장4)
simul consilio terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana edita, validos invalidosque pari metu complet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장8)
ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장5)
postremo, quid vitarent quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장7)
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장1)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장4)
pro fortuna quisque apparatis epulis excipit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 2:3)
media campi covinnarius eques strepitu ac discursu complebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 3:2)
cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장5)
completur caede quantum inter castra murosque vacui fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장8)
propinqua muris tecta et altitudinem moenium egressa fortissimo quoque militum complet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장4)
tempus quoque mercatus ditem alioqui coloniam maiore opum specie complebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장8)
acciri aquilas signaque et quidquid Veronae militum foret, Padumque et mare commeatibus compleri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장2)
igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini complevere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION