라틴어 문장 검색

aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장7)
quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장15)
Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:3)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 64:1)
Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 12:4)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo leuis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:8)
medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 1:5)
Licetque sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis uulnus curare.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:1)
Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis uulneribus apta esse proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:2)
Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:3)
Vt uero ad composita medicamenta ueniamus, idem illud Protarchi tanto ualentius in his est, quanto minus in his uiti est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 68:5)
Vbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos leuant et mel et uinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 59:1)
Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel praecipue ad hunc pertinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:4)
Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:2)
Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION