라틴어 문장 검색

ergo ubi luctandi iuvenes animosa citavit gloria, terrificos umeris Aetolus amictus exuitur patriumque suem, levat ardua contra membra Cleonaeae stirpis iactator Agylleus, Herculea nec mole minor, sic grandibus alte insurgens umeris hominem super improbus exit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권329)
tum generum, ne laudis egens, iubet ardua necti tempora Thebarumque ingenti voce citari victorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권354)
ut leo Massyli cum lux stetit obvia ferri, tunc iras, tunc arma citat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권65)
praevertit equos curruque citato desilit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권260)
"Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu fertur et Aoniis longe gravis imminet arvis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권51)
subit agmine longo colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra conditor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권352)
ut adsiduo iactatis aequore tellus prima labat, sic attoniti nil comminus ire mirantur fusasque putant adsurgere turmas, sic ubi perspicuae scandentem limina turris Idaliae volucres fulvum aspexere draconem, intus agunt natos et feta cubilia vallant unguibus imbellesque citant ad proelia pinnas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권5)
Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV.4)
Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.3)
nunc indue uestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato uictori laudes concinuisse Ioui.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 57)
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor concinet:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 542)
inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 289:2)
inde omnibus perculsis pavore in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 481:2)
citatis equis avolant Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:3)
qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION