라틴어 문장 검색

veteresne poetas, an quos et praesens et postera respuat aetas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 115)
at siquid umquam tale concupiveris, iocose Maecenas, precor, manum puella savio opponat tuo, extrema et in sponda cubet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 38)
quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:5)
nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:2)
suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 294:2)
est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:1)
faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:4)
nam sunt plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 147:3)
quid asperiorem habere potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 62:1)
praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores concupierant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 180:1)
quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:2)
Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장4)
Nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 2:3)
hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION