라틴어 문장 검색

VT cesset queri, melius quid ubique uideri Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit, Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:1)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis ". Et dixit Thobias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio ad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장29)
Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장32)
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum.
(불가타 성경, 집회서, 8장22)
sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
(불가타 성경, 집회서, 38장39)
Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
(불가타 성경, 집회서, 39장38)
Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?
(불가타 성경, 집회서, 42장26)
Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob.
(불가타 성경, 집회서, 44장25)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: " Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장17)
Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: " Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장49)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장50)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장12)
Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION