라틴어 문장 검색

Hoc unum obtineamus ab illa votis ac precibus publicis, si nondum illi genus humanum placuit consumere, si Romanum adhuc nomen propitia respicit :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 99:1)
" Virtus," inquit, " ut honestis rebus propitia est, ita turpibus irata esse debet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 30:1)
" Omnia ista tam propitius aspiciet quam aegros suos medicus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 54:3)
Ergo quaerimus, quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 23:1)
Apparet non esse propitios deos sacerdoti quem ne seruati quidem seruant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.25)
Propitius pater ita conlocauit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.18)
Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 12:12)
ergo si de moribus tuis deque amicitiis iuste meliora praesumo, excusato propitius indulge, quem reconcilians fore fidelem constanter in posterum spondeo, quoque velociter culpa soluto ego beneficio ligor, magnopere deposcens, non ut ignoscas modo verum ut et pro- tinus, et revertentem non domo solum sed et pectore admittas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 3:1)
qua de re propitio deo 1 Christo ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:3)
homo iam deo propitius esse debebit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:5)
Nolo mihi Iovem propitium;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:2)
Facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 3:2)
Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:1)
Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:3)
Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum observaret et observatum propitium magis experiretur quam iratum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION