라틴어 문장 검색

Levis plaga iuvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장178)
eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장89)
Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장165)
9), rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque † innocenter † indolescit et sitim vigiliamque exprimit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장184)
Phylacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장356)
neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장59)
Horum aliquo praeparato penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장159)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장10)
verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장17)
Quod si simul et solus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam vel castoreum vel murram miscent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장122)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장2)
ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장8)
si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장40)
Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장17)
His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장140)

SEARCH

MENU NAVIGATION