라틴어 문장 검색

atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod cum iis, quas agunt, partibus congruat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:2)
tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt et experimenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:3)
Necesse est initia inter se et exitus congruant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:6)
Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 4:1)
omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:6)
Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male congruentibus membris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:1)
Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:1)
Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:1)
his additur quod munere dei tibi congruit aevi corporis animi vigor integer;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:1)
Bene nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:1)
cui non rhetorica partitio, non oratoriae minae,3 non grammaticales figurae congruentem decorem disciplinamque suppeditaverunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:3)
quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:3)
Quid quod et cetera congruunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:3)
At congruens servo dei quod deo placitum non sit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:2)
post quam diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION