라틴어 문장 검색

Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
(카이사르, 내란기, 1권 30:2)
Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
(카이사르, 내란기, 1권 37:5)
Pollicentur atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra deportant.
(카이사르, 내란기, 1권 60:4)
Hoc inito consilio toto flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent.
(카이사르, 내란기, 1권 61:7)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 77:1)
Postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata.
(카이사르, 내란기, 2권 8:7)
Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet.
(카이사르, 내란기, 3권 8:2)
Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L.
(카이사르, 내란기, 3권 18:3)
Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M.
(카이사르, 내란기, 3권 26:1)
Certaque eius rei die constituta cum in fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem:
(카이사르, 내란기, 3권 33:2)
Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis quod esset frumenti conquiri iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:6)
Id erat perexiguum cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec providerat et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.
(카이사르, 내란기, 3권 42:7)
In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata, Lucii etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam et victoriae fiduciam designarent, ut facile existimari posset nihil eos de eventu eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent voluptates.
(카이사르, 내란기, 3권 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION