라틴어 문장 검색

Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum quod in Christo, quam possimus, simul simus, conservare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamvis rara non spernere.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:2)
Dominus vos in pace conservet, dilectissimi fratres;
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:8)
Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conservet in pace.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:5)
Si autem velit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:5)
Praepositae tamquam matri oboediatur honore servato, ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:1)
Unde magis oboediendo, non solum vestri verum etiam ipsius miseremini, quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:10)
Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur?
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:3)
Dominus deus, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 5:11)
Indue itaque humilitatem mentis, et ut te deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:3)
Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 18:1)
Non igitur, quia vulgo dici solet (vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 7:1)
Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et dicto oboediant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 13:2)
cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est Pro Rodiensibus et in quintae Originis libro scripta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 8:1)
sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani magnitudinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 48:5)
Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION