라틴어 문장 검색

quod alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:2)
Ceterum non capto magistratu eos, qui minores triginta annorum sint, quia magistratum capere possint, in curiam etiam loci cuiusque non existimo legi posse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 803)
curio legitimis nunc Fornacalia verbis maximus indicit nec stata sacra facit, inque foro, multa circum pendente tabella, signatur certa curia quaeque nota;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권334)
pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas accipit et largo sparsa cruore madet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권445)
"nec nisi post annos patuit tunc curia seros, nomen et aetatis mite senatus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권35)
Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altae mihi curia Troiae (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi, quam mihi mandarat communis Graecia causam, accusoque Parim praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:8)
neque enim locus ullus in urbe ad facinus diramque placet nisi curia, caedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 72:2)
funditur humanus Latiari in munere sanguis, consessusque ille spectantum solvit ad aram Plutonis fera vota sui.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권122)
iamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis, ad sincera virum penetralia Nazareorum atque ad apostolicos Evandria curia fontes, Anniadum suboles et pignera clara Proborum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권169)
quamlibet inlustres meritis et sanguine clari praemia virtutum titulis et honoribus aucti ardua rettulerint fastorumque arce potiti annales proprio signarint nomine chartas, atque inter veteres cera numerentur et aere, attamen in paucis, iam deficiente caterva, nec persona sita est patriae nec curia constat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권179)
inde ad consessum caveae pudor almus et expers sanguinis it pietas hominum visura cruentos congressus mortesque et vulnera vendita pastu spectatura sacris oculis, sedet illa verendis vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2376)
"confundit error Troicus adhuc Catonum curiam, veneratus occultis focis Phrygum penates exules."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.140)
illic inenarrabili allectus urbi municeps aeternae in arce curiae gestas coronam civicam.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.168)
quo se multis cum milibus heros consessu medium tulit exstructoque resedit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:2)
Hic totum caveae consessum ingentis et ora prima patrum magnis Salius clamoribus implet, ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION