라틴어 문장 검색

Polypus uero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:3)
Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:5)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:7)
communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:6)
Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:2)
ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 17:2)
si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:2)
Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:4)
Altera dimidio longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 6:1)
ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 6:4)
si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:5)
Inter quae si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:7)
Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:2)
Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:6)
In ceteris uero casibus, ubi ossa per uim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION