라틴어 문장 검색

" singula dum miror, video fulgentibus armis conspicuos postes tectaque digna deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 119)
hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus afferat admisso Lucifer albus equo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 519)
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 31)
dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 340)
integer est melior nitidis gladiator in armis, quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 616)
totque tuli terra casus pelagoque quot inter occultum stellae conspicuumque polum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1056)
si numeres anno soles et nubila toto, invenies nitidum saepius esse diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 813)
area de nostra nunc est tibi facta ruina conspicuum virtus hic tua ponat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1410)
Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:3)
Si leviter respicimus, praeter quaedam conspicua contaminationis detrimentique indicia, res haud tam graves esse videntur terrarumque orbis perdiu in hodiernis condicionibus manere posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:3)
In virginali Mariae conceptu nitidum nobis datur signum divinae filiationis Christi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:3)
verbum conspicuum misit, missumque recepit cum voluit:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 343)
stulta superstitio tacuit, vox festa quievit, quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 358)
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)
O crucifer bone, lucisator, omniparens pie, Verbigena, edite corpore virgineo, sed prius in genitore potens, astra, solum, mare quam fierent, huc nitido, precor, intuitu flecte salutiferam faciem fronte serenus et irradia, nominis ut sub honore tui has epulas liceat capere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION