라틴어 문장 검색

Homullus deinde noster vigilanter usus hoc consensu senatus sententiae loco postulavit, ut consules desiderium universorum notum principi facerent, peterentque sicut aliis vitiis huic quoque providentia sua occurreret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Pecuniae publicae, domine, providentia tua et ministerio nostro et iam exactae sunt et exiguntur;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 541)
Itaque, quamvis eidem talia crimina applicarentur, nihil decernendum putavi, donec te consulerem de eo, quod mihi constitutione tua dignum videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 4:1)
In qua ego auditis constitutionibus principum, quia nihil inveniebam aut proprium aut universale, quod ad Bithynos referretur, consulendum te existimavi, quid observari velles;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 2:1)
Existimo tamen tua providentia constituendum aliquid et sanciendum per quod utilitatibus eorum in perpetuum consulatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 108 2:1)
37. Nonnullae Nationes in quibusdam locis plagisque servandis – cum in terra tum in oceanis – multum sunt progressae ubi omne hominis opus inhibetur quominus eorum faciem immutet aut eorum primigeniam constitutionem deformet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 50:1)
Deus qui Abraham vocat Deus est creator, qui « vocat ea, quae non sunt, quasi sint » (Rom 4,17), ille « elegit nos in ipso ante mundi constitutionem […] qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum » (Eph 1,4-5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:9)
nos , si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 338:2)
dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:1)
hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia mundus regatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:1)
regaturne providentia mundus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 76:3)
quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 85:1)
adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 15:1)
generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:2)
sic enim fiet argumentum, cum providentia mundus regatur, administranda respublica est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION