라틴어 문장 검색

post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장129)
apud nos foediora verba ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장2)
Sed si iuxta articulum fractura est † die instillandum vinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장39)
Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 2:2)
eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:4)
lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:2)
et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:7)
neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo uorandi facultatem moliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 17:3)
Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:1)
deinde ad consuetudinem redire.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:7)
Quibus seruatis ex reliqua uictus consuetudine quam minimum mutari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:4)
Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, est quod morbus demat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:1)
Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:3)
si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut ceruices, aut crura uel genua uel coxas.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:5)
uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION