라틴어 문장 검색

Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.2)
Vulpem rogabat partem caudae simius, Contegere honeste posset ut nudas nates;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Simius et vulpes: Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.1)
Quibus ex causis non minus salubritatis quam decoris interest eam contegi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 2:1)
TRAIANUS PLINIO Rationis est, mi Secunde carissime, contegi aquam istam, quae per civitatem Amastrianorum fluit, si intecta salubritati obest.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 991)
qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 26)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
hic paret monitis et linit ora luto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권495)
sine munere vestro contegat inductus morientia lumina cortex!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:15)
26. Multi eorum quibus plus opum est et potestas oeconomica vel politica attente in primis quaestiones contegere videntur vel signa occulere, quasdam negativas impactiones climatis mutationum tantum minuentes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:1)
squalent recincta veste pullati patres, saetasque plangens turba sumit textiles, inpexa villis virgo bestialibus nigrante vultum contegit velamine, iacens harenis et puer provolvitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium42)
Et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 338)
Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluvio dea condidit alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:16)
neque illae nequiquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt fucoque et floribus oras explent collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:10)
elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION