라틴어 문장 검색

Quod si minus fecissent, in quaestionem eos adducere, incarcerare, et mulctare consueverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 19:4)
Quem in finem mandata eius usque ad curiositatem diligentissima erant et per articulos ordine digestos, inter quos plures erant plerunque quae ad inquisitionem quam quae ad negotiationem pertinerent, exigendo responsa particularia et articulata ad quaestiones suas respectiva.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 5:3)
Praestat enim principium dare rei quae exitum habere possit, quam in iis quae exitum nullum habent perpetua contentione et studio implicari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:15)
Ita habent et scientiae quibus insuevimus generalia quaedam blandientia et speciosa, sed cum ad particularia ventum sit, veluti ad partes generationis, ut fructum et opera ex se edant, tum contentiones et oblatrantes disputationes exoriuntur, in quas desinunt, et quae partus locum obtinent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:16)
eo usque, ut saepenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quaestio maneat quaestio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repraesentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:18)
quoad opera sterilia, quaestionum plena;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:47)
nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:13)
Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quaedam ingenii vel excellentiae vel facultatis comparatio sive contentio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:4)
-- sed tamen utcunque justa aut permissa, nihilominus impar fortasse fuisset ea ipsa contentio, ob virium nostrarum modum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:7)
Nihil enim illis detrahitur, quum de via omnino quaestio sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:6)
et ipse rursus quaestiones ex arbitrio suo subornat, deinde conficit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:6)
atque eo magis si, loco fructuum uvae et olivae, producat disputationum et contentionum carduos et spinas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:8)
tamen circa partes philosophiae innumerae manent quaestiones et controversiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:4)
cum quaestionem terminent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:8)
Neque enim speret aliquis terminare quaestionem, utrum in motu diurno revera terra aut coelum rotet, nisi naturam rotationis spontaneae prius comprehenderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION