라틴어 문장 검색

nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur, humorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 20:7)
Neque verendum est, ne purum corpus puro corpori junctum non coeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:6)
̓Αχροχορδόνα Graeci vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris ejusdem;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 61:3)
Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens, serpitque in quibusdam cito.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 73:3)
idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit, et continuati fletus, et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:2)
si pituita in os ejus coiit, vomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 4:7)
Ergo, priusquam indurescant, cutem incidere, et cucurbitulam accommodare oportet, quae quidquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:5)
Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 14:1)
Sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quidquid intus coiit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:9)
Hae duae tunicae, quum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 37:4)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 47:4)
quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:6)
quia, quod vetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:2)
Igitur, demissis eodem modo digitis, leniter pertractanda vesica est, et discutienda si qua coierunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:5)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION