라틴어 문장 검색

At cui incremento est novitas, ille fortunae gratias habet et tempori, cui vero nocumento, is novitatis auctorem iniuriarum postulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:18)
Etenim filium suum natu maiorem filiam Plantani in uxorem ducere coegit, ac Plantanum saepe, etiam cum contumelia filii sui, honoravit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:13)
Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:10)
Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:8)
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
(불가타 성경, 집회서, 5장17)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장6)
Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장6)
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장20)
Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장28)
ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장17)
volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장42)
Numquam me ab iure quis ad iniurium quicquam detraxit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:2)
Quodsi manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes quam permutare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:30)
Ascende si placet, sed ea lege, ne uti cum ludicri mei ratio poscet descendere iniuriam putes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION