라틴어 문장 검색

uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:2)
Vel papaueris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut inuicem modo rosa modo passum instilletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:6)
Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 5:1)
quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papaueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum rosa sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 5:2)
Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:1)
quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:6)
Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:3)
Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:4)
In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:4)
aut murra et nitrum cum rosa et aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 22:3)
Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:1)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:3)
ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:3)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:1)
rosae foliorum P. #1108 IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION