라틴어 문장 검색

nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:1)
ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 62:3)
Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:2)
Queruntur, quod non magnitudine corporum aequemus elephantos, velocitate cervos, levitate aves, impetu tauros ;
(세네카, 행복론, Liber II 127:2)
quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corvi, multa animalia nandi facilitate.
(세네카, 행복론, Liber II 127:4)
iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:5)
alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:6)
Ite infaustum genus, o pueri, noti per iter triste laboris, non vos patriae laudis comites ulti saevos vulnere reges, non Argiva membra palaestra flectere docti fortes caestu fortesque manu, iam tamen ausi telum Scythicis leve corytis missum certa librare manu tutosque fuga figere cervos:
(세네카, Hercules Furens 16:22)
non lupos cervi metuunt rapaces, cessat irati fremitus leonis, nulla villosis feritas in ursis;
(세네카, 오이디푸스 2:36)
Quid Cadmei fata nepotis, cum vivacis cornua cervi frontem ramis texere novis dominumque canes egere suum?
(세네카, 오이디푸스 9:11)
si coniugio timuere suo, poscunt timidi proelia cervi.
(세네카, 파이드라 4:33)
Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES CARYSTIVS dixit APATVRIVS dixit Corvo rhetori testimonium stuporis reddendum est qui dixit:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 21:1)
Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae laesae.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 21:4)
Tunc exivit filius regis cum consiliario et videntes cervum in agro cucurrerunt post eum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:8)
Relinquite filium Regis solum, ut sequatur cervum, et hoc causa adiscendi.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION