라틴어 문장 검색

Quod dum tribus diebus et totidem noctibus ageretur, subito uisione spiritali recreata, os et oculos aperuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:8)
Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:6)
Erat enim presbyter uitae uenerabilis nomine Hereberct, iamdudum uiro Dei spiritalis amicitiae foedere copulatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].5)
Ut enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum numquam antea potuere, ceperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:1)
Quodsi haec omnia spiritalibus spiritalia conparantes scientesque cum Paulo, quod lex spiritalis est, et David verba cantantes:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:18)
Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:14)
Non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:6)
quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:5)
Prius autem spiritualis substantia erat, quae corpore naturae conjuncta est, et nunc quoque ut spiritualis permanet non corporea facta est. Cum ergo et nunc sicut ante juxta ipsam veritatis assertionem spiritus sit Deus, nec unquam quod spiritus est corporeum fiat, aut partes recipiat, quomodo proprie vel Verbum dicitur fieri caro, vel Deus homo, cum Verbum ipsum nunc etiam sit spiritus quia est Deus, sicut et ante incarnationem fuerat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:11)
Dominica est dies Resurrectionis, “prima dies” novae creationis, cuius primitiae sunt humana Domini natura resuscitata, pignus novissimae transfigurationis totius creationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION