라틴어 문장 검색

ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
nam ut non eodem modo pro reo capitis et in et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 236:1)
Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam quoiquam credibile est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장3)
Nam quid ea memorem, quae nisi iis, qui videre, nemini credibilia sunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장1)
Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장7)
De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro quam C Cassio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 12:4)
Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 33:4)
Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:3)
Habet unusquisque aliquem, cui tantum credat, quantum ipsi creditum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:6)
ut aura plenos fortior tendit sinus, posuere tonsas, credita, est vento ratis {ususque transtris miles aut terras procul, quantum recedunt vela, fugientes notat, aut bella narrat:
(세네카, 아가멤논 10:11)
Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 8:1)
non enim ponitur adhuc uirginem esse, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 14:2)
Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 7:6)
in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:9)
Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION