라틴어 문장 검색

hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:1)
ob 1 hoc ipsum, quod mercennariis prosecutionibus et locaticia fatigatione cognoscitur, fama quidem sua sed facultas crescit aliena, sed tamen quoniam illi fides magna est, etsi parva substantia, quotiens cum pecuniis quorumpiam catapli recentis nundinas adit, creditoribus bene credulis sola deponit morum experimenta pro pignore.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:3)
quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:3)
incautissimus, quia credulus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:7)
Saturnus mihi compede exoluta et multo gravidus mero December et ridens Iocus et Sales protervi adsint, dum refero diem beatum laeti Caesaris ebriamque aparchen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres3)
iam iam deficio tuoque Baccho in serum trahor ebrius soporem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres34)
quas non in nomen credula vestes urgebat studio cultusque insignia regni purpureos sceptrumque minus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권23)
at non ego fallere doctus Tergebam umentes credulus usque genas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 923)
iam mala finissem leto, sed credula uitam spes fouet et fore cras semper ait melius.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 614)
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 620)
At nunc tota tua est, te solum candida secum cogitat, et frustra credula turba sedet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1013)
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 180)
Homo hic ebrius est, ut opinor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 141)
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION