라틴어 문장 검색

ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 137:1)
quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:2)
sed hic etiamsi videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 163:4)
nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:6)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 141:1)
peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo feci mentionem, ad digitum pugnavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 203:4)
nam contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 70:2)
faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 109:1)
quem nisi probasset Vergilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 57:7)
quid ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 188:9)
enim ex iis artibus, quarum habui mentionem, paucos libros contrahi solet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 263:3)
Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 1:5)
Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 17:2)
Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION