라틴어 문장 검색

Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.
(세네카, De Providentia, book 1 46:4)
decessit puella ante diem nuptiarum, dubiis signis cruditatis et ueneni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.5)
Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.2)
me sensit ursae frigidum Scythicae genus Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:20)
ambit peremptus cancer ardentem plagam Libyaeque sidus fertur et messes alit;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:40)
quis fervida plaga revulsus cancer infixus meas urit medullas?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:7)
horrido tantum procul a leone det pater sedes calidoque cancro, ne tuo vultu tremefacta leges astra conturbent trepidetque Titan.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:21)
quaeque nascentem videt ora solem, quaeque ad Hesperiae iacet ora metas, si qua ferventi subiecta cancro, si qua Parrbasiae glacialis ursae semper errantes patitur colonos, novit hos aestus, iuvenum feroces concitat flammas senibusque fessis rursus extinctos revocat calores, virginum ignoto ferit igne pectus et iubet caelo superos relicto vultibus falsis habitare terras.
(세네카, 파이드라 4:18)
trahet et curvi bracchia Cancri;
(세네카, Thyestes 873:1)
quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia solidabamur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:3)
hic ad copias Lapurdensium lucustarum cedat vilium turba cancrorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 7:6)
Illuc sis vide, ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 1122)
E pectore autem leonis et finibus cancri solis exitus percurrens reliquas partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis reditque in geminorum aequalem cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장5)
cum autem in maioris tympani labro fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum, ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram spectantis librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION