라틴어 문장 검색

o pater et rex Iuppiter, ut pereat positum robigine telum nec quisquam noceat cupido mihi pacis!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.30)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
nam crudum quidem aut saturum aut aut modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 174:3)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
Quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:4)
Illis autem hebetibus et optusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:6)
. hospitum dirus stabulis cruorem praebuit saevis tinxitque crudos ultimus rictus sanguis aurigae, vidit Hippolyto ferox pectore e medio rapi spolium, et sagittis nube percussa Stymphalis alto decidit caelo;
(세네카, 아가멤논 15:11)
mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:15)
mollit uiros otium, ferrum situ rubiginem ducit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.33)
quique capaci turbida cumba flumina servat durus senio navita crudo vix assiduo bracchia conto lassata refert, fessus turbam vectare novam.
(세네카, 오이디푸스 2:44)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
teritur robigine mucro ferreus et parvo saepe liquore silex:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 257)
quique volubilibus spatiantem tractibus alvi complesti Ionam, resonant dum viscera monstri introrsum psallente cibo vel pondera ventris ieiuni plenique tamen vate intemerato ructat cruda fames, quem singultantibus extis esuriens vomuit suspenso belua morsu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum7)
illud appone, quod tantum increbruit multitudo desidiosorum ut, nisi vel paucissimi quique meram linguae Latiaris proprietatem de trivialium barbarismorum robigine vindicaveritis, eam brevi abolitam defleamus interemptamque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION