라틴어 문장 검색

Vena vulnerari non debet, ne sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장17)
eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장77)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장129)
Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장4)
ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장12)
Interdum enim gladiatorem in harena uel militem in acie uel uiatorem a latronibus exceptum sic uulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 43:3)
nam positum et ordinem nosse debent, quae cadauer melius quam uiuus et uulneratus homo repraesenta[n]t.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:3)
Sed et cetera, quae modo in uiuis cognosci possunt, in ipsis curationibus uulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 75:1)
uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 9:4)
At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 13:1)
nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 14:3)
ubi caput uulneratum est, delirium;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:5)
quae quo cruentior, eo melior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:4)
Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, siue rufum est siue cruentum siue album siue glutinosum siue pallidum siue spumans;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:3)
Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION