라틴어 문장 검색

numquam septenas noctes seiuncta cubares, candida tam foedo bracchia fusa viro, non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo formosis levitas semper amica fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1614)
assidet una soror, curis et pallida nutrix peierat hiberni temporis esse moras.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 322)
"si fallo, uipera nostris sibilet in tumulis et super ossa cubet."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 731)
assideant fratres, iuxta et Minoida sellam Eumenidum intento turba seuera foro:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1115)
igitur ardori civitatis atque torpori tam nos quam domum totam praevio Christo pariter eximimus simulque medicorum consilia vitamus assidentum dissidentumque, qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt, sane contubernio nostro iure amicitiae Iustus adhibebitur, quem, si iocari liberet in tristibus, facile convincerem Chironica magis institutum arte quam Machaonica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:1)
studenti assidebam naturae meminens et professionis oblitus quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti id est Epitrepontem Menandri in manibus habebam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:3)
per quos nocturnalem cucullum, quo membra confecta ieiuniis inter orandum cubandumque dignanter tegare, transmisi, quamquam non opportune species villosa mittatur hieme finita iamque temporibus aestatis appropinquantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 2:2)
Multis instrumentis cum digitorum supputariis gesticulis adsidendum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 4:2)
Et cum idem papa reuerentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae, de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum Martiarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:14)
Quo uiso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram eius, et ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.8)
Loquatur, obsecro, uice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticae traditionis cultoribus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:17)
Haec dicente rege, fauerunt adsidentes quique siue adstantes maiores una cum mediocribus, et abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant, sese transferre festinabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:22)
Et dum adsiderem illi, dixit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:5)
sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.7)
Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION