라틴어 문장 검색

veteres illic Sueborum praedae et nostris e provinciis lixae ac negotiatores reperti quos ius commercii, dein cupido augendi pecu- niam, postremo oblivio patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장4)
sed non excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장9)
at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장9)
simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장20)
multi odio praesentium et cupidine mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장3)
sed Tiberius saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret vel retentum ignominiam et infamiam virorum inlustrium posceret, postremo litteras ad senatum composuit quarum sententia in hunc modum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장5)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia, componit ad Caesarem codicillos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장1)
secuti aetate aut sexu imbecilli et quibus maior vitae quam gloriae cupido.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장4)
atrox Drusi ingenium super cupidinem potentiae et solita fratribus odia accendebatur invidia quod mater Agrippina promptior Neroni erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장7)
hunc Latinius Latiaris, Porcius Cato, Petilius Rufus, M. Opsius praetura functi adgrediuntur, cupidine consulatus ad quem non nisi per Seianum aditus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장3)
Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장1)
exim Caesar cupidine formae aufert marito, incertum an invitam, adeo properus ut ne spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis gravidam induxerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장4)
nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION