라틴어 문장 검색

videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:1)
nam et qui non levantur, ipsi ad miseriam invitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:10)
an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente vix constes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:3)
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:1)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
Facerem mehercule, Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.7)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui, Olim redisses ad splendorem pristinum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pullus ad margaritam.3)
Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.10)
Hic litterarum quidam studio deditus, Simonidis qui saepe versus legerat Eratque absentis admirator maximus, Sermone ab ipso cognitum cupidissime Ad se recepit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.13)
Diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:3)
Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:1)
Amavi consummatissimum iuvenem, tam ardenter quam nunc impatienter requiro.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:2)
quo ego, cum dico vel recito, non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et intentum, et cupidum ulteriora audiendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 7:2)
Amat me - nihil possum ardentius dicere - ut tu.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION