라틴어 문장 검색

Verum (ut videtur) non fausta res est fortunam ex astris petere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:5)
Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:14)
Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantae quod cursum retardat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:4)
interim vero cursum interrumpant, et victoriam emittant e manibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:6)
Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:2)
ut de heterogenia caloris astri et ignis, et mistione, superius dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:6)
simili modo, et occulta naturae magis se produnt per vexationes artium, quam cum cursu suo meant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:15)
Neque enim aurea poma pueriliter affectamus, sed omnia in victoria cursus artis super naturam ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:3)
At secundum genus axiomatis (quod a latentis processus inventione pendet) non per naturas simplices procedit, sed per concreta corpora, quemadmodum in natura inveniuntur, cursu ordinario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:1)
inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:4)
Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et hujusmodi, impraesentiarum non loquimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:1)
nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturae cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia nova et modos operandi novos, nisi per revelationem et inventionem hujusmodi formarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:6)
Exempla instantiarum monodicarum sunt, sol et luna, inter astra;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:1)
ubi natura declinat et deflectit a cursu ordinario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:3)
Atque commentum Aristotelis de alligatione sive sequacitate cometae ad astrum aliquod jampridem explosum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 336:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION