라틴어 문장 검색

Et quamquam terrori cunctis erat dum sperabatur, ut acer et vehemens, mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 3:1)
Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerato civium assultu perterriti, steterunt immobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis, et temptati missilium iactibus raris, ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis, et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno, iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:1)
unde factum est ut cruenta quaestione vexati, cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant, aperte confessi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:4)
De cuius origine mater eius, cum quaesitum esset, Syro quodam genitum esse confessa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 4:5)
Mulier compellitur ab sponso, et coepit negare filium, quem ipsa ante confessa est, et dicere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:10)
Et dum maritum se rex non esse facturum sub iusiurando pollicitus est nisi ipsum, alium non acciperet maritum, tune confusa est mulier et confessa est suum esse filium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:29)
Tunc Carlomannus confessus est Pippino germano suo, quod voluisset seculum relinquere;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 745 5:2)
Quod et Tassilo denegare non potuit, sed confessus est postea ad Avaros transmisisse, vassos supradicti domni regis ad se adortasse et in vitam eorum consiliasse;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:4)
et quid magis, confessus est se dixisse, etiamsi decem filios haberet, omnes voluisset perdere, antequam placita sic manerent vel stabile permitteret, sicut iuratum habuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:6)
Cumque ut reus maiestatis capitali sententia damnaretur, parsum est ei misericordia imperatoris, et Ratumagum exilio deportatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 261:2)
Unde episcopi cum consilio regum et principum eum perpetuo damnavere anathemate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:7)
Post haec ordinato episcopo Hereveo Remis synodoque facto, omnes interfectores episcopi damnaverunt et a liminibus sanctae matris aecclesiae extorres reddiderunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:5)
Beatus Liutbertus episcopus honorifice multis sanctorum menbris monasterium quod dicitur Frikkenhurst adornavit, id est Bonifacii et Maximi martyrum, Eonii atque Antonii confessorum, adiecta parte de presepe Domini atque de sepulchro illius, simul et de pulvere pedum illius ascendentis in caelum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:2)
sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis.
(아풀레이우스, 변명 28:8)
quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.
(아풀레이우스, 변명 40:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION