라틴어 문장 검색

quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 21:2)
eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit, deum esse Hephaestionem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:69)
maeror tamen circumstantium lectum eminebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 3:1)
Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 9:2)
Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 10:3)
at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli, - sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 654)
Quod si magnalia gloriosi Alcide recensuisses, te ut illum falli cognosceres, cui pestilens animal, capite repullulante multiplici, per damnum crescebat, donec instanter magnanimus vite principium impetivit. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 55:2)
Damnum a manipulo nostro acceptum copias omnes nimis exanimavit, animosque timore et desperatione replevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.17)
Hoc minimo hominum damno perfectum, at omnia tormenta majora, parsque impedimentorum, cibaria, apparatus bellicus, et tentoria, necessario sunt amissa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.55)
His in civitatibus plures fuere, qui damnorum pristinorum memores, et periculum ob hostium proximitatem capiti aut fortunis timentes, cujusvis opes contra illius potentiam crescere malebant, adeoque praejudicio ac invidia caeci fiebant, ut culpa et incuria Washingtonii, omnia mala, quae obtingebant, evenisse et accidisse aiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.36)
Foedus istud, ita cum Britannis percussum, plus commodi quam damni Americanis attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.80)
Damna, et dedecora, non bellum, nobis inferre, exoptant."
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.47)
Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,spem mentita seges, bos est enectus arando,offensu damnis media de nocte caballumarripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0754)
Non qui Sidonio contendere callidus ostronescit Aquinatem potantia uellera fucumcertius accipiet damnum propiusue medullisquam qui non poterit uero distinguere falsum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1012)
Nam de mille fabae modiis cum subripis unum, damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1634)

SEARCH

MENU NAVIGATION