라틴어 문장 검색

quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata, cervices autem natae ad iugum, tum vires umerorum et latitudines ad aratra extrahenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:2)
multa cernunt haruspices multa augures provident, multa oraclis declarantur multa vaticinationibus multa somniis multa portentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 163:1)
praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant ab is et [in] civitatibus et singulis hominibus consuli quod quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus tum vigilantibus portenduntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 166:2)
quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:13)
est enim pulcher (et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nubibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:5)
Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:2)
Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina et humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:6)
Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas quoque videmus ornatu fere militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:8)
nec enim aliter aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:2)
hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur orbati rei publicae muneribus ad hoc nos studium potissimum contulissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:6)
Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:6)
Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:8)
quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non egeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:3)
Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:5)
Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION