라틴어 문장 검색

ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod talem concretionem corporis subingrediatur, aut contra ab eadem abhorreat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:5)
Quo etiam sensu si solitudinem accipias, quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto magis quam ab homine mutuatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:12)
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
(불가타 성경, 호세아서, 11장4)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장7)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
(불가타 성경, 아모스서, 2장7)
Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장46)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장33)
— Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:21)
Declinatio enim hominis ab ordine naturali peccatum est in homine, et quia philosophus ab hoc ordine non declinat, propter hoc contra ordinem naturalem non peccat.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:19)
Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 73:7)
ipsos duces a pace abhorruisse;
(카이사르, 내란기, 1권 85:9)
ubi ea declinavit, farinam cum ruta vel porro vel marrubio, donec crustae cadant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장117)
neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장59)
Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장109)

SEARCH

MENU NAVIGATION