라틴어 문장 검색

tum quasi gesta bello expositurus vocat senatum et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii tribuit, Tigellinum et Nervam ita extollens ut super triumphalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies eorum sisteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장2)
nimium mitis ad eam diem patres, qui Thraseam desciscentem, qui generum eius Helvidium Priscum in isdem furoribus, simul Paconium Agrippinum, paterni in principes odii heredem, et Curtium Montanum detestanda carmina factitantem eludere impune sinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장3)
mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur auctoritate suadendi magis quam iubendi potestate.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 5:1)
magno semper electorum iuvenum globo circumdari in pace decus, in bello praesidium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:2)
Tencteri super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte praecellunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 2:1)
idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:2)
initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 4:1)
proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:2)
nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 1:2)
legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:2)
frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 3:2)
ipsa aetas Galbae inrisui ac fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et imperatores forma ac decore corporis, ut est mos vulgi, comparantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장6)
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장3)
viri, arma, equi ad usum et ad decus supererant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장4)
nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION