라틴어 문장 검색

Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 526:4)
per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 535:1)
nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 37:1)
Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 53:1)
et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:2)
tum vero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 252:1)
adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 452:3)
Consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 465:1)
arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 39:2)
Poenum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Hiberum transire, trahere secum tot excitos Hispanorum populos, conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 153:1)
excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 652:1)
celtiberi, qui principes regionis suae legatos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 248:1)
recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 387:1)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
postquam portam tenebant, cornicines, in via paribus intervallis dispositos, canere iubent, ut consulem excirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 589:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION