라틴어 문장 검색

Est autem iste motus valde abstrusus, nec bene inquisitus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:3)
quia cum ista series et distributio motuum ad nil aliud spectet, quam ut illorum praedominantia per instantias luctae melius inquiratur, jam inter motus ipsos praedominantiae mentionem faciamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:11)
Verum instantiae universae consensuum secretiorum, quo magis sunt infrequentes, eo majori cum diligentia sunt inquirendae, per traditiones, et narrationes fidas et probas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:14)
de quo antequam in singulos illos paulo altius fuerit inquisitum, tempestivum non foret exempla proponere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:3)
Etenim de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa sedulitas suis rebus conducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:3)
Et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium, et in teipsum stricte inquiras num non melius inceperis quam perstiteris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:13)
Quare in deliberando nocet, in exequendo iuvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:44)
De his omnibus a tutoribus aut servis praedictis diligenter inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:28)
Habeat etiam praesto librum aliquem aut chartam chorographicam regionis illius ubi peregrinatur, quae instar clavis erit ad inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:34)
primum ut res deliberandas illis committant, quod est veluti prima conceptio;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:10)
Neque necesse est principi qui deliberat quid sit agendum simul detegere quid in animo habeat statuere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:3)
Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personae esse debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:12)
Satius esset si in maioris momenti negotiis res uno die deliberanda proponeretur, altero tracteretur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:4)
Quinimo satius est quibusdam periculis quasi media via occurrere quam eorum motus et appropinquationem perpetuo inquirere et observare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:7)
Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION