라틴어 문장 검색

Nam quantitates illae sunt ut Planetarum Vires in distantiis à se aequalibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 38:3)
Si Parallaxis Solis statuatur minor quam 20", debebit quantitas materiae in Terra diminui in triplicata ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 38:5)
De quantitate motuum jam convenit aliqua subjungere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 21:2)
Vis ML (in mediocri sua quantitate) est ad vim gravitatis, qua Luna in orbe suo circa Terram quiescentem ad distantiam PS revolvi posset, in duplicata ratione temporum periodicorum Lunae circa Terram & Terrae circa Solem, (per Corol. 17. Prop. LXVI. Lib. I.) hoc est in duplicata ratione dierum 27. hor. 7. min. 43.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 25:9)
Tanta autem vis ad omnes maris motus excitandos abunde sufficit, & quantitati motuum probe respondet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:3)
Fingamus igitur quod annulus iste quoad quantitatem materiae aequalis sit Terrae omni PapAPepE, quae globo PapE superior est;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 5:1)
Vis autem Lunae ad mare movendum erat ad vim Solis ut 6-1/3 ad 1, & haec vis pro quantitate sua augebit etiam praecessionem AEquinoctiorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 5:21)
& insignis ejus quantitas meo computo collocavit disparentes Cometas satis longè infra Jovem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 14:5)
Unde si detur & lucis quantitas & apparens diameter Cometae, dabitur distantia, dicendo quod distantia sit ad distantiam Planetae in ratione integra diametri ad diametrum directè & ratione dimidiata lucis ad lucem inversè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:4)
Et deletis jam literis A, E, C, I, à puncto B versus punctum [xi] duc occultam novam BE, quae sit ad priorem BE in duplicata ratione distantiae BS ad quantitatem S[mu] + 1/3i[lambda].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:6)
Globus autem major calorem diutius conservaret in ratione diametri, propterea quod superficies (ad cujus mensuram per contactum aeris ambientis refrigeratur) in illa ratione minor est pro quantitate materiae suae calidae inclusae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:3)
perexiguam tamen quantitatem aeris & vaporum ad omnia illa caudarum phaenomena abunde sufficere ex hac computatione perspicuum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:11)
Cùm autem gravitas corporum terrestrium sit ut materia in corporibus, ideoque servata quantitate materiae intendi & remitti nequeat, suspicor ascensum illum ex rarefactione materiae caudarum potius oriri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:4)
TRAIANUS PLINIO Et ipse non aliud remedium dispicio, mi Secunde carissime, quam ut quantitas usurarum minuatur, quo facilius pecuniae publicae collocentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 551)
Quaedam etiam pecuniae sunt destinatae ad genera productionis et vectionis quae minorem insumunt energiam et minorem postulant quantitatem materiae primae, sicut etiam ad rationes constructionis vel restitutionis aedificiorum, aptiore efficacitate energetica praeditorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION