라틴어 문장 검색

atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:8)
reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi uel hoc uel illo modo possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 5:5)
Auctoresque medici sunt uel exesa parte aliqua sanguinem exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:1)
interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:4)
sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu uexati sine his interdum sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 2:2)
ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:2)
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:4)
Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 2:4)
Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:2)
communia, quibus umor deprehenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:4)
Sedes autem eius sic deprehenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:2)
Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:1)
Cum uero ea patefacta est, in conspectum calculus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:5)
Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:3)
At si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION